Insert papeže Benedikta XII. potvrzující založení kapituly

Kolegiátní kapitula u Všech svatých se řadí záměrem svého zakladatele Karla IV. mezi nejpřednější církevní instituce v Čechách. Její archiv však velmi utrpěl ve víru husitské revoluce v letech 1419–1434. Z této doby se totiž dochovala pouze jediná listina z r. 1418, která se týkala dědičného pronájmu části kapitulního majetku za probošta Zdeňka z Labouně (více pod odkazem ZDE). Předpokládalo se proto, že kapitula přišla i o další dokumenty z tohoto období včetně svých zakládacích listin z let 1339–1340. Jejich text však byl objeven v Tajném vatikánském archivu, v němž se dochovaly v papežských registrech, kde jsou opsány v postavení insertů konečného potvrzení papežem Benediktem XII. z 1. prosince 1340. Podle data jejich sepsání tak insert obsahuje listinu markraběte moravského Karla z 9. ledna 1339, listinu krále Jana Lucemburského z 20. ledna 1339 a listinu pražského biskupa Jana IV. z Dražic z 22. února 1339. Publikovány jsou v edici písemných pramenů římských i avignonských papežů a římské kurie k českým dějinám vrcholného a pozdního středověku nazvané Monumenta Vaticana res gestas Bohemicas illustrantia (Tomus prodromus. Acta pontificum Romanorum Clementis V. 1305–1314, Johannis XXII. 1316–1334, Benedicti XII. 1335–1342, ed. Zdeňka Hledíková, Academia, Pragae 2003.). Díky těmto opisům lze rekonstruovat původní podobu Kolegiátní kapituly, její zaměření a majetkové nadání. To je také předmětem stěžejní části textu, který se nachází ve všech listinách.

Capellae regiae Omnium sanctorum, sitae in castro regio civitatis Pragensis, in collegiatam ecclesiam errectio facta per Johannem, episcopum Pragensem [1339 Febr. 22.], et dotatio per Karolum, regis Bohemiae primogenitum, facta [1339 Jan. 8.] ac Johannis, regis Bohemiae, consensus [1339 Jan. 20.] confirmantur.

Avinione 1340 Decembris 1.

D. f. nobili viro Carolo, primogenito … Johannis, regis Boemie illustris, marchioni Moravie, salutem. Eximie tue devocionis sinceritas promeretur, ut peticionibus tuis in hiis, presertim, que divini cultus augmentum ac tue et aliorum fidelium animarum salutem respiciunt, nec in aliorum preiudicium vergere dinoscuntur, quantum cum Deo possimus, favorabiliter annuamus. Sane peticio tua nuper nobis exhibita continebat, quod tu, cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare, de licencia et consensu … Johannis, regis Boemie illustris, genitoris tui, capellam regiam Omnium Sanctorum, sitam in castro regio civitatis Pragensis, per … Johannem, episcopum Pragensem, de sui capituli Pragensis ecclesie beneplacito et consensu in collegiatam ecclesiam erigi et duas dignitates, videlicet decanatum et preposituram, ac undecim prebendas et totidem canonicatus et decem ministros ordinari et statui obtinuisti pie et provide in eadem, dote tamen prius per te eidem ecclesie pro huiusmodi dignitates, canonicatus et prebendas obtinencium ac predictorum decem ministrorum sustentacione sufficienti et congrua assignata, retenta tibi et successoribus tuis in regno Boemie, racione patronatus tibi in ea esse huiusmodi dotacione quesiti, collacione prepositure, canonicatuum et prebendarum, in quantum de iure per te id fieri poterat et debebat, prout in diversis patentibus litteris in de confectis episcopi et capituli ac regis predictorum tuoque sigillis munitis, quarum tenores de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, plenius continetur. Quare nobis humiliter supplicasti, ut premisis robur apostolice firmitatis adicere dignaremur. Nos igitur tuis supplicacionibus inclinati premissa, que per te in hac parte pie facta sunt, favorabiliter prosequi intendentes illaque rata et grata habentes, eo tamen salvo, quod volumus et apostolica auctoritate statuimus, ut decanus eiusdem ecclesie, qui erit pro tempore, ad huismodi decanatum per canonicam eleccionem canonicorum eiusdem ecclesie perpetuis futuris temporibus assumatur, per Pragensem episcopum, loci ordinarium, qui est erit pro tempore, confirmandus, quodque dictorum prepositure, canonicatuum et prebendarum nunc et in posterum, cum vacabunt, nulla parte dictorumque successorum tuorum in dicto regno Boemie fiat collacio quoquomodo, sed infra tempus a iure statutum persone ydonee ad preposituram, canonicatus et prebendas predictos nunc et in posterum, cum vacabunt, per te ac heredes et successores prefatos dicto episcopo Pragensi, instituende per eum, valeant presentari, ea auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmamus et presentis scripti patrocinio cummunimus.

Tenores autem dictarum litterarum tales sunt:

Universis Christi fidelibus presentibus et futuris, presentes litteras inspecturis, Johannes, permissione divina episcopus Pragensis, Predborius decanus, Thomas archidiaconus, Michael scolasticus totumque capitulum ecclesie Pragensis, salutem in Domino sempiternam. Decens et debitum esse conspicimus, ut nos et prelati quilibet in solicitudinis partem assumpti ad ea, que cultus divini augmentum et salutem respiciunt animarum, totis studiis intendamus et principum animas, qui ad hoc zelo devocionis et pro acquirenda eternitatis premia se voluntarias exhibent atque promptas, non solum confirmemus in eorum salubri proposito, sed eciam augeamus. Sane spectabilis et magnificus princeps, dominus Karolus, marchio Moravie et illustri[ssi]mi principis domini Johannis, regis Boemie, primogenitus, nobis exposuit, quod ipse ad Dominum nostrum Ihesum Christum et beatissimam virginem, matrem eius, tamquam celestem curiam zelum fervide devocionis habens et cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare desiderabat et affectabat pro sue ac parentum et progenitorum ac successorum suorum animarum salute in capella regia, sita in castro Pragensi regio et titulo seu vocabulo Sanctorum Omnium insignita, cultum divini nominis ampliari ac eam in ecclesiam collegiatam erigi, in qua due dignitates, videlicet decanatus, qui esset prima dignitas, et prepositura, nec non undecim canonici et undecim prebende ac decem perpetua beneficia pro decem ministris in ipsa ecclesia in divinis perpetuo servituris de novo ad honorem et laudem divini nominis crearentur, quodque decanus eiusdem ecclesie sic erigende, qui foret pro tempore, existeret confirmandus, caput esset capituli eiusdem collegiate ecclesie ac eidem preesset ac curam personarum ipsius ecclesie gereret animarum. Et pro huiusmodi decanatu, prepositura, prebendis et decem beneficiis in dicta nova ecclesia creandis idem dominus marchio prefate capelle Omnium Sanctorum pura et irrevocabili donacione in perpetuum donavit, tradidit et concessit in dotacionem ac sponte et libere contulit eciam de auctoritate, licencia, voluntate et consensu dicti domini regis, incliti genitoris sui, per ipsius domini regis litteras coram nobis exhibitas sibi in ea parte concessas opidum forense Russinow1 et villas Letonycz2 ac Luczans3, sitas in marchionatu suo Moravie, quorum fructus, redditus et proventus tunc ad ipsum dominum marchionem spectantes ad centum et triginta marchas argenti, sexaginta quatuor grossi Pragenses pro marcha qualibet computati, annuatim ascendebant, preter silvas, venaciones, piscaciones et prata; item villas Prussecz4, Comorzi5 et Vorzerti6 in Boemia in provincia Curimensi, necnon Druzecz7, Hodkowycz8 et Chanycz9 in Pragensi provincia in dicto regno Boemie sitas, valentes annuatim centum et triginta marchas modo premisso preter silvas, venaciones et piscaciones, retenta sibi et successoribus suis in regno Boemie in donacione predicta, in quantum de iure potuit et ex iuris beneficio sibi competere poterat quoquomodo vel alias sub spe gracie sancte sedis apostolice, cuius est et esse intendit perpetuo specialis filius et devotus et quam in hac parte sperat benignam, graciosam et favorabilem invenire, collacione prepositure, canonicatuum et prebendarum predictarum, postquam in ipsa capella institute existerent et create; ac devotissime cum magna instancia nos rogavit, ut, cum decanus, prepositus et undecim canonici et decem ministri predicti considerata condicione patrie possent de predictis et aliis redditibus, que dicta capella habebat, cum honestate ac decencia sustentare, eius in hac parte pio desiderio ac salubari proposito salubriter ad laudem divini nominis annuentes, dictam capellam in ecclesiam collegiatam erigere ac in ea decanum, prepositum, undecim canonicos et decem ministros predictos creare auctoritate nostra ordinaria deberamus, sibique et suis successoribus in perpetuum in dicto regno per sanctissimum patrem dominum nostrum, dominum summum pontificem de consveta eiusdem sedis clemencia et per nos eciam, quantum de iure possemus et ad nos spectaret, collacionem prepositure et prebendarum huiusmodi reservari humiliter supplicavit de speciali gracia. Nos igitur, de valore dictorum reddituum certam noticiam non habentes et propterea volentes de ipso certam et indubitatam habere noticiam, de valore huiusmodi informacionem fidelem recepimus et eciam diligentem, et quia opidum et villas predictas eidem capelle per ipsum dominum marchionem sic donatas reperimus ad valorem communibus annis ascendere memoratum et tam de ipsorum quam dicte capelle primis redditibus prefatos decanum, prepositum, canonicos et ministros instituendos in ea posse congrue sustentari, eiusdem domini marchionis devotis precibus annuentes, prius ipsa capella per dictum dominum marchionem, sicut status nobilis ecclesie collegiate exigit, de paramentis et aliis ornamentis ad cultum divini nominis oportunis dotata et multipliciter decorata, Christi nomine invocato ad laudem et gloriam omnipotentis Dei et omnium sanctorum eius, quorum vocabulo capella huiusmodi insignitur, et ad divini cultus augmentum diligenti super hiis tractatu et deliberacione prehabitis capellam ipsam in collegiatam ecclesiam in perpetuum auctoritate nostra ordinaria tenore presentibus erigimuse et in ea huiusmodi decanatus et prepositure dignitates nec non undecim canonicorum et undecim prebendarum, dictis decano et preposito in eis minime computatis, nec non dictorum decem ministrorum numerum creamus, statuimus et eciam ordinamus, ac fructus, redditus et proventus huiusmodi pro decanatu, prepositura, singulis prebendis et beneficiis huiusmodi iuxta predictarum facultatum exigencium duximus distinguendos et eorum cuilibet, assignando decano in villis Votzerti et Chanycz quadraginta, preposito vero in villis Prusczi, Komorczi et Letonycz septuaginta cum una aratura agrorum et venacionibus, piscacionibus, silvis et pratis ibidem, cuilibet autem canonicorum in opido Russinow et in villis scilicet Luczans et Hodkowicz, ubi sunt centum et decem marche racione annui census, obvenientes per [sic] decem ministros, quoque in villa Druzecz, per quatuor marcharum redditus, ut prefertur, per nos iam distributos, curavimus assignare, que quidem ville, opidum ceteraque bona superius enumerata ad valorem quatuor milium marcharum puri argenti iuxta comunem extimacionem et taxacionem procul dubio se extendunt et extendere consveverunt, statuentes auctoritate predicta, ut de cetero prefata ecclesia sic erecta collegiata perpetuo censeatur et eciam habeatur ac capituli sigillum proprium et alia communia, sicut cetere collegiate ecclesie dictarum civitatis et dioc. gaudere noscuntur, quodque decanus ipsius nove ecclesie per eleccionem ipsius capituli asumatur et eius eleccio per nos predictum Pragensem episcopum ac successores nostros Pragenses episcopos, qui erunt pro tempore, confirmetur, et quod ipse decanus sit caput eiusdem nove collegiate ecclesie illique presit et curam gerere debeat antedictam, et nichilominus attendentes dicti domini marchionis sancte intencionis propositum in hac parte, nec non puram et sinceram devocionem et reverenciam filialem, quas ad ecclesias et personas ecclesiasticas habere dinoscitur, et propterea dignum et congruum arbitrantes, ut idem dominus marchio cum racione sue devocionis huiusmodi tum propter ius patronatus, quod in ipsa nova ecclesia habere dinoscitur, et ut eius devocio de bono in melius augeatur, debeat honorari, collacionem liberam prepositure ac canonicatuum et prebendarum ipsius nove collegiate ecclesie nunc et in posterum, quocienscunque illos vel illas aliquem vel aliquos vacare contigerit, quantum ad nos pertinent et de iure possimus, prefato domino marchioni et suis in regno Boemie successoribus concensum [sic] nostrum una cum nostro capitulo Pragensi prestamus et in perpetuum reservamus, iure parrochialis ecclesie, infra cui limites dictum castrum constitutum fore dinoscitur, semper salvo. Que omnia et singula volumus et decernimus, quantum nostra auctoritas se extendit, habere perpetui roboris firmitatem et in eorum et cuiuslibet ipsorum testimonionium hoc presens publicum instrumentum per Budizlaum, notarium publicum infrascriptum, scribi et in publicam formam redigi fecimus et illud singulorum nostrum sigillis subscripcionibus munimine duximus roborandum. Actum et datum in eodem castro Pragensi regio anno Domin millesimo trescentesimo [sic] nono, XXII° die mensis Februarii, pontificatus nostri anno XXXVIII, presentibus honorabil[ibu]s viris dominis prelatis ecclesie Pragensis supradictis ac magnifico principe domino Rudolfo, duce Saxonye, et nobolibus viris dominis Wilhelmo de Lansteyn, Hyncone de Nachod, Henrico de Lynchemburk et Thamone de Choldycz et aliis pluribus clericis et laicis, ad premissa vocatis testibus specialiter et rogatis.
Et ego Sdeslaus, archidiaconus Pylzensis, vice ac nomine ac de mandato domini Johannis, Pragensis episcopi, qui presentibus interfuit, manu propria subscribo in testimonium premissorum;
Et ego Tomas, archidiaconus suprascriptus, cum presentibus interfuerim, manu propria subscribo in testimonium prernissorum;
Et ego Michael, scolasticus suprascriptus, cum presentibus interfuerim, manu propria subscribo in testimonium prernissorum;
Et ego Budislaus Galli de Voyssehorziewicz, clericus Pragensis dioc., publicus auctoritate imperali ac dominorum capituli ecclesie Pragensis iuratus notarius, ereccioni, ordinacioni, institucioni, provisioni, distinccioni, provisioni bonorum ac omnibus aliis premissis cum prefatis interfui testibus et ea rogatus scribere scripsi et in hanc formam publicam redegi in meoque signo consveto et nomine consignavi.

Item: Johannes, Dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, ad rei memoriam sempiternam. Inter curas multiplices, quibus pulsamur assidue et distrahimur supra vires in suprema mente revoluimus et devocione debita cogitamus, qualiter in primis matrem fidei, magistram divine, sacrosanctam Romanam ecclesiam, quam cultu sacro corde pariter et corpore veneramur, honore debito et dignis in Domino serviciis honoremus, deinde ceteras in nostro dominio ecclesias precipue constitutas congruis favoribus tanquam princeps catholicus accollamus et, que ad augmentum cultus divini sunt facta,nostre auctoritatis munimine fulciamus. Cum itaque nuper primogenitus et princeps noster Karolus, marchio Moravie, pro sue et nostre ac nostrorum et suorum progenitorum et successorum remedio peccatorum animarumque salute ac cultus divini nominis incremento capellam regiam, nostre domui regali in castro Pragensi contiguam, ad honorem Dei et gloriose virginis, matris eius Marie, necnon sanctorum omnium, in quorum honore eadem ecclesia seu capella regia fundata dinoscitur, in collegiatam erigi fecerit et in ea duas dignitates, videlicet decanatum et preposituram, ac undecim canonicatus cum totidem prebendis et decem ministris, per quos divinus cultus exerceatur, ibidem salubri proposito creari fecerit et eciam ordinari et eam de possessionibus villarum forensium Russinow, Luczans et Letonycz in suo marchionatu Moravie situatarum, nec non de villis Prussecz, Voczerti, Komorzi in nigra silva sitis, et Drusecz, Chawocz et Hodkowicz in archidiaconatu Pragensi cum eorum hominibus, censibus, iuribus et pertinenciis universis, eciam de speciali licencia et auctoritate sibi in ea parte concessis dotaverit, retenta sibi et successoribus suis in regno Boemie racione patronatus sibi in ea ex huiusmodi dotacione quesiti collacione prepositure, canonicatuum et prebendarum nunc existencium et in posterum, cum vacabunt, in quantum de iure idem fieri poterat et debebat, idem marchio nobis cordialiter supplicavit, ut premissa omnia et singula, quantum ad nos spectabat et spectare poterat, ex superhabundanti ad cautelam, cum de nostra facta essent licencia, fulcire regio munimine dignaremur. Nos autem, qui divini cultus augmentum summis desideriis effectamus, attendentes, quod licet premissa omnia et singula sint de expressa auctoritate, voluntate, licencia et concensu nostris per ipsum primogenitum nostrum facta, volentes tamen, ut illa inviolabilem et perpetuam roboris obtineant firmitatem, ipsius primogeniti nostri in hac parte precibus inclinati, premissa omnia et singula per dictum primogenitum et principem nostrum facta ibidem donata, dotata et modo quocunque alio instituta, que in litteris suis inde confectis plenius continentur, nec non litteras, privilegia, sive sint realia, sive personalia, ad res, personas seu iura quecunque pertinencia, quocunque tenore verborum et forma videantur, dicte ecclesie et eius personis per eundem primogenitum et principem nostrum vel alias quoscunque concessa, rata habentes et grata, illa ad cautellam et maiorem firmitatem eorum auctoritate nostra regia ac certa sciencia approbamus
et presentis scripti serie confirmamus. Ut autem dicta ecclesia et persone eius pro nobis apud Deum iugiter interpellant et mundi cursus nostris actibus pacifice dirigatur ac in eternum regis palacio desiderata nobis mansio preportetur, ipsam venerabilem Omnium Sanctorum ecclesiam, quam in visceribus gerimus caritatis, quamque dotare uberius et defensare ab omnibus Deo propicio magnifice disponimus, nec non personas, iura, possessiones, bona et homines ipsius infrascripta gaudere volumus libertate, ita videlicet, ut ab omnibus sordidis muneribus sint exempta, ab angariis et perangariis universis immunia, ab exaccionibus vexacionibus aliena. Et ut illa, que est divinitus instituta, quietius peragere valeat et dicendo breviter ipsam ecclesiam, personas, homines, bona, iura et possessiones nunc existencia et existentes vel futuras et futura tunc acquirendas et acquirenda in futurum, que et qualia sunt et in quibuscunque rebus consistant vel in futurum poterant consistere aut quocunque censeantur nomine, ab omnibus exaccionibus alienam volumus esse immunem, remittimus insuper eidem ecclesie et eius hominibus universis vendicionem, narok, wzwod, halawam, wrziez, edificaciones municionum, fossata, prziessieku, prowod, vnos, narziez et omnia alia gravamina. Et si quis de hominibus eiusdem ecclesie furtum vel rapinam vel aliam huiusmodi grandem culpam perpetraverit, perpetrator criminis summe regie maiestati subiaceat et eadem Omnium Sanctorum ecclesia vel cuius homo erit ipsius vendicet facultates; et si quis eciam in bonis ecclesie prius dicte homicidium presumpserit attemptare seu perpetrare et homicidia invaserit, consanguinei interfecti reum iure terre perquirant, ita tamen, quod homines eiusdem ecclesie indempnes conserventur. Preterea, si iam bona aliqua sive possessiones in regno sive dominio nostro prelati et canonici dicte ecclesie Omnium Sanctorum emerunt vel imposterum per suam providenciam apud personas religiosas secures vel alias quascunque, cuiuscunque status fuerint, emere poterint, id eis emere libere et si placet vendere, locare, permutare ac de eis, prout melius utilitati eorum videbitur, disponere valeant, pia consideracione presentibus indulgemus nostra deinceps et successorum nostrorum licencia super hoc non obtenta; omnes quosque libertates et gracias per sanctissimos patres summos pontifices, imperatores, reges, principes et nobiles et alios quoscunque eidem ecclesie Omnium Sanctorum et personis eius in genere vel specialiter datas vel dandas imposterum circa ipsam ecclesiam vel eius homines per nos et successores nostros vel alios quoscunque firmas et intactas perpetuo volumus permanere. Sciant eciam universi, cuiuscunque condicionis, preminencie et status existant, quicunque ipsi ecclesie Omnium Sanctorum premissa vel aliquod premissorum violare presumpserint, teneri se ad resarcionem seu solucionem predictorum ipsam Omnium Sanctorum ecclesiam vel aliquem de ecclesia tamquam de re rapta et violanter ablata competere volumus accionem et mandamus sub obtentu nostre gracie universis iudicibus, beneficiariis ceterisque iusticiariis regni nostri, ut de predictis privilegiorum et libertatum violatoribus ecclesie predicte Omnium Sanctorum et omnibus de ecclesia talem exhibeant sine aliqua contradiccione iusticiam, qualem de raptoribus et violentis rerum ablatoribus exhiberent. Ad huius igitur concensus ratificacionis et confirmacionis nostrorum et omnium superius contentorum notificiam et inviolabilem ac perpetuum firmamentum presens privilegium fieri fecimus et ipsum sigilli nostri maioris munimine consignari. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam concensus, ratificacionis et confirmacionis nostrorum et omnium premissorum infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit, penam gravissimam pro motu regio infligendam se noverit incursurum. Datum in Normberk anno Domini M°CCC°XXX° nono, XX die mensis Januarii.

Item: In nomine sancte et individue Trinitatis et tocius celestis curie. Nos Karolus, Dei gracia marchio Moravie ac illustrissimi principis et reverendi genitoris nostri, domini Johannis, eadem gracia Boemie regis clarissimi, primogenitus ad universorum et singulorum Christi fidelium tam presencium quam futurorum noticiam volumus harum serie pervenire, quod nos attendentes immensa et innumera beneficia et honores, quibus Altissimus dictum dominum genitorem et nos sue dignacionis et clementie gracia in hoc seculo fecundavit et proptera volentes aliquid ad laudem et honorem ipsius nostramque et dicti domini nostri animarum salutem duraturum perpetuo per gratitudinis debitum ordinare et propterea zelo devocionis pie accensi, cupientes terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare et capellam regiam in eodem castro regio sub Sanctorum Omnium titulo situatam per ven. in Christo patrem dominum Johannem, Pragensem episcopum, de consensu sui capituli Pragensis in collegiatam ecclesiam errigi ac duas dignitates, videlicet decanatum et preposituram, et undecim canonicatus cum decano et preposito et canonicis prebendatis et decem ministros inibi ordinari et statui cum distinctis eorum redditibus et prebendis, ut in ipsa capella ad honorem omnipotentis Dei et beatissime virginis Marie omniumque sanctorum cultus adaugeatur divinus et numerus Deo militancium clericorum, eidem capelle Omnium Sanctorum, presentibus venerabilibus viris et dominis Predborio, decano, Thoma, archidiacono, Michaele, scolastico, Johanne, preposito [s. Egidii], Wernhero, Hroznata, Henrico, Melnicensi preposito, Bohuta, Curimense archidiacono, Bartholomeo, Hostislao, Velcone, canonicis Pragensibus, nec non coram magnifico principe, domino Rudolfo, duce Saxonie, ac nobilibus viris regni Boemie baronibus dominis Petro de Roznberk, capitaneo regni Boemie, Hyncone de Duba dicto Berca, purchravio Pragensi, Perthodo de Lyppa, Sobyehirdone de Scabor, vicepurchraviis Pragensibus, in dotacionem donamus et concedimus sponte et libere ad habendum, tenendum, possidendum et usufructificandum iure proprio in perpetuum de bonis propriis, possessionibus nostris et nostro thesauro ac precio comparatis seu emptis cum consensu et voluntate gloriosissimi patris nostri, domini Johannis, regis Boemie supradicti. In primis: oppidum forense Russynow et vilas Letonycz ac Luczans, sitas in predicto nostro marchionatu Moravie, in quibus sunt centum et triginta marce, sexaginta quatuor grossos Pragenses pro marca computando, in redditibus annuatim preter venaciones, piscaciones et prata; item villas Prussecz et Komorczi et Voczerti, sitas in Boemia in provincia Curimensi, et villas Druzecz, Chanycz et Hodkowycz, in Pragensi provincia in regno Boemie sitas, in quibus sunt centum triginta marce graves in redditibus annuatim preter piscaciones cum omnibus mancipiis et subditis nostris et iurisdiccionibus ac iuribus et pertinenciis eorundem, reservata nobis ac successoribus nostris in regno Boemie collacione prepositure, canonicatuum et prebendarum predictarum et in eadem capella seu ecclesia collegiata, ut premittitur, instituenda et aliis supradictis, quam quidem donacionem et concessionem predictorum omnium libere et de consensu eiusdem patris nostri, ut premittitur, factam in dotacione prefate ecclesie optamus et volumus inter prefatos decanum et prepositum, canonicos et ministros in eadem capella Omnium Sanctorum instituendos et ordinandos condividi et distribui iuxta statum dignitatum canonicorum et ministrorum eorundem per distinctas prebendas et congruas porciones, prout eisdem domino episcopo suoque capitulo Pragensi visum fuerit expedire. Ceterum in testimonium et robur perpetuum omnium premissorum hoc presens privilegium seu instrumentum nostre donacionis et concessionis huiusmodi per Budislaum, notarium infrascriptum, fieri rogavimus et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum et datum in eodem castro regio Pragensi anno Domini millesimo CCC°XXX° nono, VIII° die mensis Januarii, indiccione VII, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Benedicti pape XII. anno quarto, presentibus prefatis dominis Predborio decano, Thoma archidiacono, Michaele scolastico, Johanne preposito s. Egidii, Wernhero, Hroznata, Henrico, Melnicensi preposito, Bohuta, Curimensi archidiacono, Bartholomeo, Hostislao, Welcone, canonicis Pragensibus, ac magnifico principe domino Rudolfo, duce Saxonie, et nobilibus viris regni Boemie baronibus, dominis Petro de Roznberk, capitaneo regni Boemie, Hyncone de Duba dicto Berca, purchravio Pragensi, Pertholdo de Lyppa, Sobyehyrdone de Scabor, vicepurchraviis Pragensibus, et aliis pluribus clericis et laicis, testibus ad premisa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Budizlaus Galli de Wyssehorzievycz, clericus Pragensis dioc., publicus auctoritate imperiali ac dominorum capituli ecclesie Pragensis iuratus notarius, donacioni et concessioni ac provisioni bonorum et omnibus aliis premissis cum prefatis interfui testibus et ea rogatus scribere scripsi et in hanc formam publicam redegi meoque signo consveto et nomine consignavi.

Nulli ergo … nostre voluntatis, constitucionis et confirmacionis …
Datum Avinione kal. Decembris a. sexto.

Reg. Vat. 128, fol. 226r-228v, n. 386 = Reg. Aven. 54, fol. 330 (parvum fragmentum) et Reg. Aven. 91, fol. 613 (aliud parvum fragmentum). – Regestum: Riezler. n. 2088. – RBM IV, n. 2204. – Vidal, n. 8143. – Litterae Karoli, marchionis Moraviae: RBM IV, n. 2200.

1) Rousínov; 2) Letonice, prope Bučovice; 3) Loučany, prope Olomouc; 4) Prusice, prope Kostelec nad Černými lesy; 5) Komorce, prope Kouřim; 6) Výžerky, villa deserta prope Kostelec nad Černými lesy; 7) Družec, prope Únhošť; 8) Hodkovice, prope Jílové; 9) Družec, prope Únhošť

Monumenta Vaticana res gestas Bohemicas illustrantia. Tomus prodromus. Acta pontificum Romanorum Clementis V. 1305–1314, Johannis XXII. 1316–1334, Benedicti XII. 1335–1342, ed. Zdeňka Hledíková, Academia, Pragae 2003